monumenta.ch > Hieronymus > sectio 51 > 59 > 69 > sectio 12 > csg457.148 > 35 > ad Thessalonicenses I, 2 > 10 > sectio 12 > sectio 4 > bnfGrec107.731 > sectio 291 > 1 > sectio 262 > sectio 338 > sectio 30 > 4 > sectio 27 > sectio 4 > 8 > sectio 452 > sectio 29 > sectio 181 > 1 > sectio 14 > sectio 672 > sectio 343 > sectio 5 > sectio 25 > csg458.180 > sectio 40 > 1 > csg48.121 > 4
Beda, De Ratione Computi, CAP. III - De die. <<<     >>> CAP. V - De hebdomada et septem planetis.

Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAP. IV - De nocte.

1 Interrog. Unde dicta est nox? - Resp. Nox dicta est eo quod noceat aspectibus vel negotiis humanis, sive quia in ea fures latronesque nocendi aliis occasionem nanciscantur.
2 Interrog. Nox quid est? - Resp. Nox est solis absentia, terrarum umbra conditi, donec ab occasii redeat ad exortum, quam a natura eius poeta describens: Ruit Oceano nox Involvens umbra magna terramque polumque; et Salomon sacris litteris expressit, qui pascit inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Eleganti utique sensu decessionem noctis, inclinationem appellat umbrarum.
3 Sed et ista umbra quae ad sidera usque videtur extendere, noctis natura est, et lunam aliquando plus caeteris sideribus. Interim obscurat, ut sui luminis defectu impartiatur, quia ad infima planetarum currit, superiora tamen spatia vel suo vel siderum semper lumine fulgescunt. Sed et luna cum infimas sui cursus absides plena adierit, nonnunquam umbra memorata obfuscari solet, donec centrum egressa rursus a sole cernatur.
4 Verum ne hoc omni plenilunio patiatur, latitudo, quae duodecim partium est diversarum, absidum altitudinem habere dicetur.
5 Interrog. Quot sunt quae umbram efficiunt? - Resp. Tria quaedam, scilicet lux, corpus, locus obscuratus.
6 Interrog. Qualiter? - Resp. Lux si corpori par est, aequalis est ei et umbra; si corpus maius, augetur et umbra; si exilius, minuetur et umbra. Sol autem terra maior esse dicitur, quamvis longinquitate modicus videtur. Atque ideo noctis umbram, quia sensim decrescit, deficere, priusquam aethera pertingat, sicque ad aeris aetherisque confinium, acuminatis instar pyramidum tenebris, philosophi umbram terrae exaltari dicunt.
7 Interrog. In quot partes dividitur nox? - Resp. In septem.
8 Interrog. Quae? - Resp. Crepusculum, vespertinum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum. Crepusculum est dubia lux, nam crepusculum dubium dicimus, hoc est inter lucem et tenebras. Vesperum apparente stella eiusdem nominis, de qua poeta: Ante diem clauso componit vesper Olympo. Conticinium, quando omnia conticescunt, id est, silent. Intempestum, media nox, quando omnibus sopore quietis nihil operandi tempus est.
9 Gallicinium, quando galli cantum levant. Matutinum, inter abscessum tenebrarum et aurorae adventum. Diluculum, quasi iam incipiens parva diei lux, haec aurora est, pertingens usque ad solis exortum.
Beda Venerabilis HOME